SPICEA Corona

SPICEA Corona
SPICEA Corona
Cereris olim fuit. Unde apud Aristidem Eleusin. Hercules et Dioscuri, qui primi fuerant initiati sacris Cereris, et agone gymnicô apud Atticam Eleusinem defuncti, istiusmodi coronamentô insigniti leguntur. Ipsaque inde ςταχυοςτέφανος dicta est, inventis frugibus in honoris merita. Meminit disertis verbis Coronae spiceae Horatius Caron. Saecul. v. 29. de Cere loquens,
Fertilis frugum, pecorisque tellus
Spiceâ donet Cererem coronâ.
Vide quoque Tibullum l. 1. Eleg. 1. Ovidium Fastor. l. 4. et Met. l. 10. Alios. Eodem facit, quod Plur. de Eumene memorat. Vidit is per quierem duos Alexandros, paratos secum invicem pugnare, quorum cum alteri Pallas, alteri Ceres faveret, hic victor exstitit et coronâ e spicis a Dea coronatus est. Quare Eumenes posterâ die, auditô hostibus signum esse, Palladem et Alexandrum, signum et ipse dedit, Cererem et Alexandrum, omnesque non milites solum, sed et ipsa arma similiter coronari iussit, atque hôc pactô, velut victoriae certus, in campum descendit, Sed et Isis Aegyptia spicis coronatur, apud Tertullian. de Cor. Mil. Prima Isis repertas spicas capite circumtulit. Iuno item Ζευξίδια Argis, apud Etymolog. in voce hac. Nempe Iuno haec eadem cum Iside, nec Isis a Cerere diversa, uti suô locô diximus. A Cerere transilt corona haec ad Romulum et Sacerdotes Arvales, qua de re sic Plin. l. 18. c. 2. Huic certe ab Acca Laurentia ------ spicea corona, quaevittâ albâ colligaretur, in Sacerdotio pro religiosisimo insigni data, quae prima apud Romanos fuit corona. Honosque is non nisi vitâ finitur etc. Coeterum boni semper ominis habita est: unde sub Claudio Principe Equiti cuidam Romano crimini data est nocturnae quietis species obiecta, tamquam vidisset Claudium sprceâ corona evinctum, spicis retro conversis; eâque imagine gravitatem annonae dixisset, uti refert Tacit. Annal. l. 11. c. 4. Vide Car. Paschalium Coronar. l. 4. c. 13. l. 7. c. 15. et supra ubi de Cerere.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CORONA — I. CORONA Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FAR — Frumenti genus vulgatissimum, cum siligine et tritico Plin. l. 18. c. 8. Primus antiquis Latio cibus, magno argumento in adoreae donis. Inter dona enim amplissima Imperatorum ac fortium civium fuêre antiquitus, quartarii farris, (quod adoreum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SACERDOS — nomen officii Ecclesiastici, apud Israelitas. Quemadmodum enim in Ecclesia N. T. institutos legimus Episcopos seu Ministros Verbi, Diaconos et Subdiaconos, sic in Veteri Ecclesia fuêre Sacerdotes, Levitae ac Nethinaei: quorum omnium caput… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Мода в Древнем Риме — Император Октавиан Август в тоге. Музей Пия Климента …   Википедия

  • ARVALES — duodecim fratres sacerdotes, quos Romulus primus instituit, seque inter illos nommavit, quorum officium erat Cereri et Baccho pro frugum et vini ubertate Ambarvales hostias mactare: quae idcirco dicebantur, quod antequam mactarentur, ter circum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPICA — I. SPICA Gall. Espi, Ordo militaris Britanniae, a Francisco I. Duce institutus; cuius symbolum A ma vie. Vide Argentraeum Histor. de Bretagne. Favin. Theatr. d honneur et de Cheval. Morer. Dict. Hist. II. SPICA corpus est ex granis ordine… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITTA — an quod eâ pectus vinciatur, instar vitis ligantis, Isidor. fascia fuit, quâ caput vinciretur. Perotto. Sic Rosinus, capitis ornamenta muliebris, Vittas vocat, quibus illae capillos colligabant, ex Ovidio, l. 1. Met. v. 477. Vitta coercebat… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ceres (mythology) — Seated Ceres from Emerita Augusta, present day Mérida, Spain (National Museum of Roman Art, 1st century AD) Ancient Roman …   Wikipedia

  • chapeau — Chapeau. Un chapeau ou bonnet à couvrir la teste, Pileus, vel Pileum, Petasus. Les Normans dient Capel, qui vient de Cap, et Cap de Caput. Un chapeau contre le hasle du Soleil, Causia, Vmbella. Un chapeau fait d espis de bled, Corona spicea. Un… …   Thresor de la langue françoyse

  • Chapeau — Pour les articles homonymes, voir Chapeau (homonymie). Le chapeau est un couvre chef, devenu un accessoire de mode que l on porte sur la tête …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”